Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 17

Cornua.Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis.Cornua rhinocerotis.Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc:Ibi abscondita est fortitudo ejusHabac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus haesit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde:Quod infirmum est Dei, fortius est hominibusI Cor. 1.Ventilabit.Praedicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia.Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes,etc.Psal. 2.De haereditate enim veri Josephquae est terra inclytahaec omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur:Hae sunt multitudines Ephraim.Hae duae tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud:In semine tuo benedicentur omnes gentesGen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem praeferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cujus inaestimabili multitudine dicitur:Hae sunt multitudines,etc., unde:Multi filii desertae magis quam ejus quae habet virumIsa. 54..Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde:Caecitas contingit ex parte in Israel,etc.Rom. 2.
(* Traductions européennes)